De Admirandis, Pag. 368
 
Vanini, De Admirandis

/p. 368/ DIALOGUS LI.

De apparitionibus in aëre

Alex. –

Cur armatos et belligerantes equites

in aëre aliquando apparuisse historiarum

monumenta testantur?

I. C. – An potius fabulosas istas irridebimus

narratiunculas a Principibus confictas,

ut rusticanae plebeculae timorem

incuterent? Alex. – At quomodo ista confingi

potuere? I. C. – An simplici Regum depositione

de visu, ut legulei loquuntur, quemadmodum

(ut a Nicolao Machiavello relata

exempla subticeam) Numa Pompilius et Romulus

Deos vidisse apud populum praedicabant,

a quibus legum sanctiones accepissent;

et Maximini exercitus Dux, ut se suosque milites

in Aquileiensi pugna ob ignaviam victos

atque fugatos excusaret, vociferabatur

a se visum Divum Apollinem pro Aquileiensibus

fortissime dimicantem? an dormientes subditos

Principes curarunt fascinandos? Cenethus,

Scotorum Rex, cum non valeret Alpini

patris in bello a Pictis interfecti ultionem

subiectis timore perculsis persuadere,

Regni Proceres in Aula Regia perhumaniter

excepit et hospitio convivioque dignatus est.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum